Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 18

LUCAM 18:28-43

Help us?
Click on verse(s) to share them!
28Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.
29Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,
30et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam.
31Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis:
32tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur:
33et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget.
34Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur.
35Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans.
36Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset.
37Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret.
38Et clamavit, dicens: Jesu, fili David, miserere mei.
39Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei.
40Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,
41dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam.
42Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit.
43Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.

Read LUCAM 18LUCAM 18
Compare LUCAM 18:28-43LUCAM 18:28-43