Text copied!
Bibles in Latin

LUCAM 18:28-43 in Latin

Help us?

LUCAM 18:28-43 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

28 Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.
29 Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,
30 et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam.
31 Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis:
32 tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur:
33 et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget.
34 Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur.
35 Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans.
36 Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset.
37 Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret.
38 Et clamavit, dicens: Jesu, fili David, miserere mei.
39 Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei.
40 Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,
41 dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam.
42 Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit.
43 Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.
LUCAM 18 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598