6et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat.
7Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia.
8Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat?
9Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.
10Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.
11Ait autem: Homo quidam habuit duos filios:
12et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam.
13Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
14Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere.
15Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius: et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.
16Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat.
17In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo !
18surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in cælum, et coram te:
19jam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis.