Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IUDICUM - IUDICUM 2

IUDICUM 2:2-11

Help us?
Click on verse(s) to share them!
2ita dumtaxat ut non feriretis fœdus cum habitatoribus terræ hujus, sed aras eorum subverteretis: et noluistis audire vocem meam: cur hoc fecistis?
3Quam ob rem nolui delere eos a facie vestra: ut habeatis hostes, et dii eorum sint vobis in ruinam.
4Cumque loqueretur angelus Domini hæc verba ad omnes filios Israël, elevaverunt ipsi vocem suam, et fleverunt.
5Et vocatum est nomen loci illius, Locus flentium, sive lacrimarum: immolaveruntque ibi hostias Domini.
6Dimisit ergo Josue populum, et abierunt filii Israël unusquisque in possessionem suam, ut obtinerent eam:
7servieruntque Domino cunctis diebus ejus, et seniorum, qui longo post eum vixerunt tempore, et noverant omnia opera Domini quæ fecerat cum Israël.
8Mortuus est autem Josue filius Nun, famulus Domini, centum et decem annorum,
9et sepelierunt eum in finibus possessionis suæ in Thamnathsare in monte Ephraim, a septentrionali plaga montis Gaas.
10Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos: et surrexerunt alii, qui non noverant Dominum, et opera quæ fecerat cum Israël.
11Feceruntque filii Israël malum in conspectu Domini, et servierunt Baalim.

Read IUDICUM 2IUDICUM 2
Compare IUDICUM 2:2-11IUDICUM 2:2-11