Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - I REGUM - I REGUM 6

I REGUM 6:19-24

Help us?
Click on verse(s) to share them!
19Oraculum autem in medio domus, in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam fœderis Domini.
20Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis: et operuit illud atque vestivit auro purissimo: sed et altare vestivit cedro.
21Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit laminas clavis aureis.
22Nihilque erat in templo quod non auro tegeretur: sed et totum altare oraculi texit auro.
23Et fecit in oraculo duos cherubim de lignis olivarum, decem cubitorum altitudinis.
24Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera: id est, decem cubitos habentes, a summitate alæ unius usque ad alæ alterius summitatem.

Read I REGUM 6I REGUM 6
Compare I REGUM 6:19-24I REGUM 6:19-24