Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - CANTICUM CANTICORUM - CANTICUM CANTICORUM 2

CANTICUM CANTICORUM 2:2-13

Help us?
Click on verse(s) to share them!
2Sponsus Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.
3Sponsa Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.
4Introduxit me in cellam vinariam; ordinavit in me caritatem.
5Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.
6Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
7Sponsus Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.
8Sponsa Vox dilecti mei; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles.
9Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.
10En dilectus meus loquitur mihi. Sponsus Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni:
11jam enim hiems transiit; imber abiit, et recessit.
12Flores apparuerunt in terra nostra; tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra;
13ficus protulit grossos suos; vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni:

Read CANTICUM CANTICORUM 2CANTICUM CANTICORUM 2
Compare CANTICUM CANTICORUM 2:2-13CANTICUM CANTICORUM 2:2-13