1Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum.
2Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum:
3erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimentum ejus sicut nix.
4Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.
5Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis.
6Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.
7Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit: et ecce præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis: ecce prædixi vobis.
8Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus.
9Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.