15Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem.
16Si quis habet aures audiendi, audiat.
17Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam.
18Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare:
19quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas?
20Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.
21Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,