Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 24

LUCAM 24:36-52

Help us?
Click on verse(s) to share them!
36Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere.
37Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre.
38Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra?
39videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.
40Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.
41Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur?
42At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis.
43Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.
44Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.
45Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas,
46et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die:
47et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.
48Vos autem testes estis horum.
49Et ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.
50Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis.
51Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum.
52Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno:

Read LUCAM 24LUCAM 24
Compare LUCAM 24:36-52LUCAM 24:36-52