Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 12

LUCAM 12:40-56

Help us?
Click on verse(s) to share them!
40Et vos estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.
41Ait autem et Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes?
42Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram?
43Beatus ille servus quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem.
44Vere dico vobis, quoniam supra omnia quæ possidet, constituet illum.
45Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: et cœperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari:
46veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet.
47Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non præparavit, et non facit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis:
48qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quæretur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.
49Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?
50Baptismo autem habeo baptizari: et quomodo coarctor usque dum perficiatur?
51Putatis quia pacem veni dare in terram? non, dico vobis, sed separationem:
52erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres
53dividentur: pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.
54Dicebat autem et ad turbas: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: Nimbus venit: et ita fit.
55Et cum austrum flantem, dicitis: Quia æstus erit: et fit.
56Hypocritæ ! faciem cæli et terræ nostis probare: hoc autem tempus quomodo non probatis?

Read LUCAM 12LUCAM 12
Compare LUCAM 12:40-56LUCAM 12:40-56