Text copied!
Bibles in Latin

LUCAM 12:40-56 in Latin

Help us?

LUCAM 12:40-56 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

40 Et vos estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.
41 Ait autem et Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes?
42 Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram?
43 Beatus ille servus quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem.
44 Vere dico vobis, quoniam supra omnia quæ possidet, constituet illum.
45 Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: et cœperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari:
46 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet.
47 Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non præparavit, et non facit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis:
48 qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quæretur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.
49 Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?
50 Baptismo autem habeo baptizari: et quomodo coarctor usque dum perficiatur?
51 Putatis quia pacem veni dare in terram? non, dico vobis, sed separationem:
52 erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres
53 dividentur: pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.
54 Dicebat autem et ad turbas: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: Nimbus venit: et ita fit.
55 Et cum austrum flantem, dicitis: Quia æstus erit: et fit.
56 Hypocritæ ! faciem cæli et terræ nostis probare: hoc autem tempus quomodo non probatis?
LUCAM 12 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598