Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 11

LEVITICUS 11:4-30

Help us?
Click on verse(s) to share them!
4Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis.
5Chœrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est.
6Lepus quoque: nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit.
7Et sus: qui cum ungulam dividat, non ruminat.
8Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.
9Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est: omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis.
10Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis,
11execrandumque erit: carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis.
12Cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt.
13Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam, et gryphem, et haliæetum,
14et milvum ac vulturem juxta genus suum,
15et omne corvini generis in similitudinem suam,
16struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum:
17bubonem, et mergulum, et ibin,
18et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem,
19herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem.
20Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis.
21Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram,
22comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum.
23Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis:
24et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum:
25et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis.
26Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit: et qui tetigerit illud, contaminabitur.
27Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit: qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.
28Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia hæc immunda sunt vobis.
29Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his quæ moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum,
30mygale, et chamæleon, et stellio, et lacerta, et talpa.

Read LEVITICUS 11LEVITICUS 11
Compare LEVITICUS 11:4-30LEVITICUS 11:4-30