Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 11

LEVITICUS 11:32-40

Help us?
Click on verse(s) to share them!
32et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia: et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur.
33Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est.
34Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit.
35Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit: sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt.
36Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur.
37Si ceciderit super sementem, non polluet eam.
38Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur.
39Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum:
40et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.

Read LEVITICUS 11LEVITICUS 11
Compare LEVITICUS 11:32-40LEVITICUS 11:32-40