Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOSUE - IOSUE 21

IOSUE 21:11-24

Help us?
Click on verse(s) to share them!
11Cariatharbe patris Enac, quæ vocatur Hebron, in monte Juda, et suburbana ejus per circuitum.
12Agros vero et villas ejus dederat Caleb filio Jephone ad possidendum.
13Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus: et Lobnam cum suburbanis suis:
14et Jether, et Esthemo,
15et Holon, et Dabir,
16et Ain, et Jeta, et Bethsames, cum suburbanis suis: civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus.
17De tribu autem filiorum Benjamin, Gabaon, et Gabæ,
18et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis: civitates quatuor.
19Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim, cum suburbanis suis.
20Reliquis vero per familias filiorum Caath Levitici generis, hæc est data possessio.
21De tribu Ephraim urbes confugii, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer
22et Cibsaim et Beth-horon, cum suburbanis suis, civitates quatuor.
23De tribu quoque Dan, Eltheco et Gabathon,
24et Ajalon et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates quatuor.

Read IOSUE 21IOSUE 21
Compare IOSUE 21:11-24IOSUE 21:11-24