17Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
18Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit, jam judicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.
19Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera.
20Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus:
21qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.