5Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi lætitia.
6Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi;
7quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas.
8Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius.
9Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante.
10Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.
11Ne dicas: Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? stulta enim est hujuscemodi interrogatio.
12Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem.
13Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo.
14Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.
15In die bona fruere bonis, et malam diem præcave; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias.
16Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ: justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua.
17Noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas.
18Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo.
19Bonum est te sustentare justum: sed et ab illo ne subtrahas manum tuam; quia qui timet Deum nihil negligit.
20Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis;
21non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet.
22Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accomodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi;
23scit enim conscientia tua quia et tu crebro maledixisti aliis.
24Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit a me,
25multo magis quam erat. Et alta profunditas, quis inveniet eam?
26Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium: