Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ECCLESIASTES - ECCLESIASTES 6

ECCLESIASTES 6:1-6

Help us?
Click on verse(s) to share them!
1Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines:
2vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria magna est.
3Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat: de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus.
4Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus.
5Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali.
6Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia?

Read ECCLESIASTES 6ECCLESIASTES 6
Compare ECCLESIASTES 6:1-6ECCLESIASTES 6:1-6