Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 8

ACTUUM APOSTOLORUM 8:4-11

Help us?
Click on verse(s) to share them!
4Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei.
5Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabant illis Christum.
6Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat.
7Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt.
8Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.
9Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum:
10cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes: Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna.
11Attendebant autem eum: propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 8ACTUUM APOSTOLORUM 8
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 8:4-11ACTUUM APOSTOLORUM 8:4-11