Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 8

ACTUUM APOSTOLORUM 8:14-20

Help us?
Click on verse(s) to share them!
14Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem.
15Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum:
16nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu.
17Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
18Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,
19dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum:
20Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 8ACTUUM APOSTOLORUM 8
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 8:14-20ACTUUM APOSTOLORUM 8:14-20