Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 4

ACTUUM APOSTOLORUM 4:33-37

Help us?
Click on verse(s) to share them!
33Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri: et gratia magna erat in omnibus illis.
34Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant,
35et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat.
36Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere,
37cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 4ACTUUM APOSTOLORUM 4
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 4:33-37ACTUUM APOSTOLORUM 4:33-37