Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 4

ACTUUM APOSTOLORUM 4:3-12

Help us?
Click on verse(s) to share them!
3et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum: erat enim jam vespera.
4Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia.
5Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ, in Jerusalem:
6et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali.
7Et statuentes eos in medio, interrogabant: In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos?
8Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos: Principes populi, et seniores, audite:
9si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,
10notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.
11Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli:
12et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 4ACTUUM APOSTOLORUM 4
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 4:3-12ACTUUM APOSTOLORUM 4:3-12