24dicens: Ne timeas, Paule: Cæsari te oportet assistere: et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum.
25Propter quod bono animo estote, viri: credo enim Deo quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi.
26In insulam autem quamdam oportet nos devenire.
27Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautæ apparere sibi aliquam regionem.
28Qui et summittentes bolidem, invenerunt passus viginti: et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim.
29Timentes autem ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes anchoras quatuor, optabant diem fieri.
30Nautis vero quærentibus fugere de navi, cum misissent scapham in mare, sub obtentu quasi inciperent a prora anchoras extendere,
31dixit Paulus centurioni et militibus: Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis.
32Tunc absciderunt milites funes scaphæ, et passi sunt eam excidere.
33Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens: Quartadecima die hodie exspectantes jejuni permanetis, nihil accipientes.
34Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra: quia nullius vestrum capillus de capite peribit.
35Et cum hæc dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium: et cum fregisset, cœpit manducare.
36Animæquiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum.
37Eramus vero universæ animæ in navi ducentæ septuaginta sex.
38Et satiati cibo alleviabant navem, jactantes triticum in mare.
39Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant: sinum vero quemdam considerabant habentem littus, in quem cogitabant si possent ejicere navem.