Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ROMANOS - ROMANOS 16

ROMANOS 16:8-22

Help us?
Click on verse(s) to share them!
8Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino.
9Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum.
10Salutate Apellen probum in Christo.
11Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcisi domo, qui sunt in Domino.
12Salutate Tryphænam et Tryphosam, quæ laborant in Domino. Salutate Persidem carissimam, quæ multum laboravit in Domino.
13Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam.
14Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres.
15Salutate Philologum et Juliam, Nereum, et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos.
16Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiæ Christi.
17Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis.
18Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri: et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.
19Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.
20Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.
21Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei.
22Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino.

Read ROMANOS 16ROMANOS 16
Compare ROMANOS 16:8-22ROMANOS 16:8-22