22Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorans quod ad vincula stultus trahatur:
23donec transfigat sagitta jecur ejus, velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animæ illius agitur.
24Nunc ergo, fili mi, audi me, et attende verbis oris mei.
25Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris semitis ejus;
26multos enim vulneratos dejecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea.
27Viæ inferi domus ejus, penetrantes in interiora mortis.