Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PROVERBIORUM - PROVERBIORUM 29

PROVERBIORUM 29:3-10

Help us?
Click on verse(s) to share them!
3Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum; qui autem nutrit scorta perdet substantiam.
4Rex justus erigit terram; vir avarus destruet eam.
5Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus.
6Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit.
7Novit justus causam pauperum; impius ignorat scientiam.
8Homines pestilentes dissipant civitatem; sapientes vero avertunt furorem.
9Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.
10Viri sanguinum oderunt simplicem; justi autem quærunt animam ejus.

Read PROVERBIORUM 29PROVERBIORUM 29
Compare PROVERBIORUM 29:3-10PROVERBIORUM 29:3-10