3Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo.
4Divitiæ addunt amicos plurimos; a paupere autem et hi quos habuit separantur.
5Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet.
6Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.
7Fratres hominis pauperis oderunt eum; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur nihil habebit;
8qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona.
9Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit.
10Non decent stultum deliciæ, nec servum dominari principibus.
11Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi.