1Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam.
2Omnes viæ hominis patent oculis ejus; spirituum ponderator est Dominus.
3Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ.
4Universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum.
5Abominatio Domini est omnis arrogans; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.