9Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia.
10Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus.
11Domus impiorum delebitur: tabernacula vero justorum germinabunt.
12Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem.
13Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.
14Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.
15Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.
16Sapiens timet, et declinat a malo; stultus transilit, et confidit.
17Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est.
18Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam.
19Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum.
20Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi.
21Qui despicit proximum suum peccat; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit.
22Errant qui operantur malum; misericordia et veritas præparant bona.
23In omni opere erit abundantia; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.
24Corona sapientium divitiæ eorum; fatuitas stultorum imprudentia.
25Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis.
26In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.
27Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis.
28In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis.
29Qui patiens est multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.