Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 8

LUCAM 8:2-21

Help us?
Click on verse(s) to share them!
2et mulieres aliquæ, quæ erant curatæ a spiritibus malignis et infirmatibus: Maria, quæ vocatur Magdalene, de qua septem dæmonia exierant,
3et Joanna uxor Chusæ procuratoris Herodis, et Susanna, et aliæ multæ, quæ ministrabant ei de facultatibus suis.
4Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem:
5Exiit qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres cæli comederunt illud.
6Et aliud cecidit supra petram: et natum aruit, quia non habebat humorem.
7Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortæ spinæ suffocaverunt illud.
8Et aliud cecidit in terram bonam: et ortum fecit fructum centuplum. Hæc dicens clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat.
9Interrogabant autem eum discipuli ejus, quæ esset hæc parabola.
10Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant.
11Est autem hæc parabola: Semen est verbum Dei.
12Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt: deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant.
13Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum: et hi radices non habent: qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.
14Quod autem in spinas cecidit: hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitæ euntes, suffocantur, et non referunt fructum.
15Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.
16Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit: sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen.
17Non est enim occultum, quod non manifestetur: nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat.
18Videte ergo quomodo audiatis? Qui enim habet, dabitur illi: et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo.
19Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus, et non poterant adire eum præ turba.
20Et nuntiatum est illi: Mater tua et fratres tui stant foris, volentes te videre.
21Qui respondens, dixit ad eos: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt.

Read LUCAM 8LUCAM 8
Compare LUCAM 8:2-21LUCAM 8:2-21