Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 6

LUCAM 6:3-14

Help us?
Click on verse(s) to share them!
3Et respondens Jesus ad eos, dixit: Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant?
4quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant: quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus?
5Et dicebat illis: Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.
6Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida.
7Observabant autem scribæ et pharisæi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum.
8Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.
9Ait autem ad illos Jesus: Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male: animam salvam facere, an perdere?
10Et circumspectis omnibus dixit homini: Extende manum tuam. Et extendit: et restituta est manus ejus.
11Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu.
12Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.
13Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit):
14Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomæum,

Read LUCAM 6LUCAM 6
Compare LUCAM 6:3-14LUCAM 6:3-14