Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LIBER NUMERI - LIBER NUMERI 22

LIBER NUMERI 22:17-28

Help us?
Click on verse(s) to share them!
17paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi: veni, et maledic populo isti.
18Respondit Balaam: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar.
19Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus.
20Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei: Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias.
21Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis.
22Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinæ, et duos pueros habebat secum.
23Cernens asina angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere,
24stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vineæ cingebantur.
25Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam:
26et nihilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit.
27Cumque vidisset asina stantem angelum, concidit sub pedibus sedentis: qui iratus, vehementius cædebat fuste latera ejus.
28Aperuitque Dominus os asinæ, et locuta est: Quid feci tibi? cur percutis me ecce jam tertio?

Read LIBER NUMERI 22LIBER NUMERI 22
Compare LIBER NUMERI 22:17-28LIBER NUMERI 22:17-28