Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LIBER NUMERI - LIBER NUMERI 21

LIBER NUMERI 21:7-21

Help us?
Click on verse(s) to share them!
7venerunt ad Moysen, atque dixerunt: Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te: ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo,
8et locutus est Dominus ad eum: Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet.
9Fecit ergo Moyses serpentem æneum, et posuit eum pro signo: quem cum percussi aspicerent, sanabantur.
10Profectique filii Israël castrametati sunt in Oboth.
11Unde egressi fixere tentoria in Jeabarim, in solitudine quæ respicit Moab contra orientalem plagam.
12Et inde moventes, venerunt ad torrentem Zared.
13Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, quæ est in deserto, et prominet in finibus Amorrhæi. Siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhæos.
14Unde dicitur in libro bellorum Domini: Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon.
15Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar, et recumberent in finibus Moabitarum.
16Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: Congrega populum, et dabo ei aquam.
17Tunc cecinit Israël carmen istud: Ascendat puteus. Concinebant:
18Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis, et in baculis suis. De solitudine, Matthana.
19De Matthana in Nahaliel: de Nahaliel in Bamoth.
20De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum.
21Misit autem Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhæorum, dicens:

Read LIBER NUMERI 21LIBER NUMERI 21
Compare LIBER NUMERI 21:7-21LIBER NUMERI 21:7-21