26et dimittetur universæ plebi filiorum Israël, et advenis qui peregrinantur inter eos: quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam.
27Quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo:
28et deprecabitur pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino: impetrabitque ei veniam, et dimittetur illi.
29Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes.
30Anima vero, quæ per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus (quoniam adversus Dominum rebellis fuit), peribit de populo suo:
31verbum enim Domini contempsit, et præceptum illius fecit irritum: idcirco delebitur, et portabit iniquitatem suam.
32Factum est autem, cum essent filii Israël in solitudine, et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati,