Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 18

LEVITICUS 18:4-15

Help us?
Click on verse(s) to share them!
4Facietis judicia mea, et præcepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester.
5Custodite leges meas atque judicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus.
6Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus.
7Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuæ non discooperies: mater tua est: non revelabis turpitudinem ejus.
8Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies: turpitudo enim patris tui est.
9Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis.
10Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis: quia turpitudo tua est.
11Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis.
12Turpitudinem sororis patris tui non discooperies: quia caro est patris tui.
13Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ.
14Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quæ tibi affinitate conjungitur.
15Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est: nec discooperies ignominiam ejus.

Read LEVITICUS 18LEVITICUS 18
Compare LEVITICUS 18:4-15LEVITICUS 18:4-15