Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 14

LEVITICUS 14:22-45

Help us?
Click on verse(s) to share them!
22duosque turtures sive duos pullos columbæ, quorum unus sit pro peccato, et alter in holocaustum:
23offeretque ea die octavo purificationis suæ sacerdoti, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino.
24Qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei, levabit simul:
25immolatoque agno, de sanguine ejus ponet super extremum auriculæ dextræ illius qui mundatur, et super pollices manus ejus ac pedis dextri:
26olei vero partem mittet in manum suam sinistram,
27in quo tingens digitum dextræ manus asperget septies coram Domino:
28tangetque extremum dextræ auriculæ illius qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri, in loco sanguinis qui effusus est pro delicto:
29reliquam autem partem olei, quæ est in sinistra manu, mittet super caput purificati, ut placet pro eo Dominum:
30et turturem sive pullum columbæ offeret,
31unum pro delicto, et alterum in holocaustum cum libamentis suis.
32Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem sui.
33Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
34Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga lepræ in ædibus,
35ibit cujus est domus, nuntians sacerdoti, et dicet: Quasi plaga lepræ videtur mihi esse in domo mea.
36At ille præcipiet ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat utrum leprosa sit, ne immunda fiant omnia quæ in domo sunt. Intrabitque postea ut consideret lepram domus:
37et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes, et humiliores superficie reliqua,
38egredietur ostium domus, et statim claudet illam septem diebus.
39Reversusque die septimo, considerabit eam: si invenerit crevisse lepram,
40jubebit erui lapides in quibus lepra est, et projici eos extra civitatem in locum immundum:
41domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum, et spargi pulverem rasuræ extra urbem in locum immundum,
42lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum.
43Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis erasus, et alia terra lita,
44ingressus sacerdos viderit reversam lepram, et parietes respersos maculis, lepra est perseverans, et immunda domus:
45quam statim destruent, et lapides ejus ac ligna, atque universum pulverem projicient extra oppidum in locum immundum.

Read LEVITICUS 14LEVITICUS 14
Compare LEVITICUS 14:22-45LEVITICUS 14:22-45