Text copied!
Bibles in Latin

LEVITICUS 14:22-45 in Latin

Help us?

LEVITICUS 14:22-45 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

22 duosque turtures sive duos pullos columbæ, quorum unus sit pro peccato, et alter in holocaustum:
23 offeretque ea die octavo purificationis suæ sacerdoti, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino.
24 Qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei, levabit simul:
25 immolatoque agno, de sanguine ejus ponet super extremum auriculæ dextræ illius qui mundatur, et super pollices manus ejus ac pedis dextri:
26 olei vero partem mittet in manum suam sinistram,
27 in quo tingens digitum dextræ manus asperget septies coram Domino:
28 tangetque extremum dextræ auriculæ illius qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri, in loco sanguinis qui effusus est pro delicto:
29 reliquam autem partem olei, quæ est in sinistra manu, mittet super caput purificati, ut placet pro eo Dominum:
30 et turturem sive pullum columbæ offeret,
31 unum pro delicto, et alterum in holocaustum cum libamentis suis.
32 Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem sui.
33 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
34 Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga lepræ in ædibus,
35 ibit cujus est domus, nuntians sacerdoti, et dicet: Quasi plaga lepræ videtur mihi esse in domo mea.
36 At ille præcipiet ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat utrum leprosa sit, ne immunda fiant omnia quæ in domo sunt. Intrabitque postea ut consideret lepram domus:
37 et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes, et humiliores superficie reliqua,
38 egredietur ostium domus, et statim claudet illam septem diebus.
39 Reversusque die septimo, considerabit eam: si invenerit crevisse lepram,
40 jubebit erui lapides in quibus lepra est, et projici eos extra civitatem in locum immundum:
41 domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum, et spargi pulverem rasuræ extra urbem in locum immundum,
42 lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum.
43 Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis erasus, et alia terra lita,
44 ingressus sacerdos viderit reversam lepram, et parietes respersos maculis, lepra est perseverans, et immunda domus:
45 quam statim destruent, et lapides ejus ac ligna, atque universum pulverem projicient extra oppidum in locum immundum.
LEVITICUS 14 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598