Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 11

LEVITICUS 11:43-47

Help us?
Click on verse(s) to share them!
43Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.
44Ego enim sum Dominus Deus vester: sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram.
45Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum.
46Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra,
47ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.

Read LEVITICUS 11LEVITICUS 11
Compare LEVITICUS 11:43-47LEVITICUS 11:43-47