Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 11

IOHANNEM 11:30-38

Help us?
Click on verse(s) to share them!
30nondum enim venerat Jesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.
31Judæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.
32Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.
33Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum,
34et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni, et vide.
35Et lacrimatus est Jesus.
36Dixerunt ergo Judæi: Ecce quomodo amabat eum.
37Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur?
38Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.

Read IOHANNEM 11IOHANNEM 11
Compare IOHANNEM 11:30-38IOHANNEM 11:30-38