8Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas.
9Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit quæ fecerat; et investigans composuit parabolas multas.
10Quæsivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos.
11Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno.
12His amplius, fili mi, ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis; frequensque meditatio, carnis afflictio est.