Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - DEUTERONOMII - DEUTERONOMII 20

DEUTERONOMII 20:15-19

Help us?
Click on verse(s) to share them!
15Sic facies cunctis civitatibus, quæ a te procul valde sunt, et non sunt de his urbibus, quas in possessionem accepturus es.
16De his autem civitatibus, quæ dabuntur tibi, nullum omnino permittes vivere:
17sed interficies in ore gladii, Hethæum videlicet, et Amorrhæum, et Chananæum, Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus:
18ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quas ipsi operati sunt diis suis, et peccetis in Dominum Deum vestrum.
19Quando obsederis civitatem multo tempore, et munitionibus circumdederis ut expugnes eam, non succides arbores, de quibus vesci potest, nec securibus per circuitum debes vastare regionem: quoniam lignum est, et non homo, nec potest bellantium contra te augere numerum.

Read DEUTERONOMII 20DEUTERONOMII 20
Compare DEUTERONOMII 20:15-19DEUTERONOMII 20:15-19