Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - CANTICUM CANTICORUM - CANTICUM CANTICORUM 5

CANTICUM CANTICORUM 5:6-11

Help us?
Click on verse(s) to share them!
6Pessulum ostii mei aperui dilecto meo, at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est; quæsivi, et non inveni illum; vocavi, et non respondit mihi.
7Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem; percusserunt me, et vulneraverunt me. Tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.
8Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo.
9Chorus Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos?
10Sponsa Dilectus meus candidus et rubicundus; electus ex millibus.
11Caput ejus aurum optimum; comæ ejus sicut elatæ palmarum, nigræ quasi corvus.

Read CANTICUM CANTICORUM 5CANTICUM CANTICORUM 5
Compare CANTICUM CANTICORUM 5:6-11CANTICUM CANTICORUM 5:6-11