Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - CANTICUM CANTICORUM - CANTICUM CANTICORUM 1

CANTICUM CANTICORUM 1:4-12

Help us?
Click on verse(s) to share them!
4Sponsa Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
5Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.
6Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
7Sponsus Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.
8Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.
9Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis; collum tuum sicut monilia.
10Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
11Sponsa Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
12Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur.

Read CANTICUM CANTICORUM 1CANTICUM CANTICORUM 1
Compare CANTICUM CANTICORUM 1:4-12CANTICUM CANTICORUM 1:4-12