Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 17

ACTUUM APOSTOLORUM 17:7-15

Help us?
Click on verse(s) to share them!
7quos suscepit Jason, et hi omnes contra decreta Cæsaris faciunt, regem alium dicentes esse, Jesum.
8Concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes hæc.
9Et accepta satisfactione a Jasone et a ceteris, dimiserunt eos.
10Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Berœam. Qui cum venissent, in synagogam Judæorum introierunt.
11Hi autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicæ, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas, si hæc ita se haberent.
12Et multi quidem crediderunt ex eis, et mulierum gentilium honestarum, et viri non pauci.
13Cum autem cognovissent in Thessalonica Judæi quia et Berœæ prædicatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes, et turbantes multitudinem.
14Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare: Silas autem et Timotheus remanserunt ibi.
15Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt eum usque Athenas, et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum, profecti sunt.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 17ACTUUM APOSTOLORUM 17
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 17:7-15ACTUUM APOSTOLORUM 17:7-15