42Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc.
43Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judæorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam: qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei.
44Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei.
45Videntes autem turbas Judæi, repleti sunt zelo, et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes.