Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ROMANOS - ROMANOS 1

ROMANOS 1:2-15

Help us?
Click on verse(s) to share them!
2quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis
3de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem,
4qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri:
5per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus,
6in quibus estis et vos vocati Jesu Christi:
7omnibus qui sunt Romæ, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
8Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo.
9Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio
10semper in orationibus meis: obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.
11Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis ad confirmandos vos:
12id est, simul consolari in vobis per eam quæ invicem est, fidem vestram atque meam.
13Nolo autem vos ignorare fratres: quia sæpe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus.
14Græcis ac barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum:
15ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romæ estis, evangelizare.

Read ROMANOS 1ROMANOS 1
Compare ROMANOS 1:2-15ROMANOS 1:2-15