8parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.
9Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo?
10Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias;
11et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.
12Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso;
13annuit oculis, terit pede, digito loquitur,
14pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat.
15Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.
16Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus:
17oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
18cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,
19proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.
20Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ.
21Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo.
22Cum ambulaveris, gradiantur tecum; cum dormieris, custodiant te: et evigilans loquere cum eis.
23Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ:
24ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ.
25Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius:
26pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit.
27Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant?