18Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus.
19Dominus sapientia fundavit terram; stabilivit cælos prudentia.
20Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt.
21Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium,
22et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis.
23Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget.
24Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus.
25Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.
26Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris.
27Noli prohibere benefacere eum qui potest: si vales, et ipse benefac.
28Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere: cras dabo tibi: cum statim possis dare.
29Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam.
30Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit.