5Omnis sermo Dei ignitus: clypeus est sperantibus in se.
6Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax.
7Duo rogavi te: ne deneges mihi antequam moriar:
8vanitatem et verba mendacia longe fac a me; mendicitatem et divitias ne dederis mihi: tribue tantum victui meo necessaria,
9ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei.
10Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas.
11Generatio quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit;
12generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis;
13generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebræ ejus in alta surrectæ;
14generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.
15Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes: Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit: Sufficit.
16Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit.
17Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ !
18Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro:
19viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia.
20Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum.
21Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere:
22per servum, cum regnaverit; per stultum, cum saturatus fuerit cibo;
23per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta; et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ.