19Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.
20Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correptio.
21Qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea sentiet eum contumacem.
22Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior.
23Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.
24Qui cum fure participat odit animam suam; adjurantem audit, et non indicat.
25Qui timet hominem cito corruet; qui sperat in Domino sublevabitur.
26Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum.
27Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.