5Viri mali non cogitant judicium; qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia.
6Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives in pravis itineribus.
7Qui custodit legem filius sapiens est; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum.
8Qui coacervat divitias usuris et fœnore, liberali in pauperes congregat eas.
9Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis.
10Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus.
11Sapiens sibi videtur vir dives; pauper autem prudens scrutabitur eum.
12In exsultatione justorum multa gloria est; regnantibus impiis, ruinæ hominum.
13Qui abscondit scelera sua non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
14Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est duræ corruet in malum.
15Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.
16Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus.
17Hominem qui calumniatur animæ sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet.
18Qui ambulat simpliciter salvus erit; qui perversis graditur viis concidet semel.
19Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium replebitur egestate.
20Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari non erit innocens.
21Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit; iste et pro buccella panis deserit veritatem.